monumenta.ch > Plinius > sectio 151

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 23, 152
{LXXX} Laurus excalfactoriam naturam habet et foliis et cortice et bacis; itaque decoctum ex his maximeque foliis, prodesse volvis et vesicis convenit. inlita vero vesparum crabronumque et apium, item serpentium venenis resistunt, maxime sepos, dipsadis et viperae. prosunt et mensibus feminarum cum oleo cocta, cum polenta autem, quae tenera sunt, trita ad inflammationes oculorum, cum ruta testium, cum rosaceo capitis cols aut cum irino. quin et commanducata atque devorata per triduum terna liberant tussi, eadem suspiriis trita cum melle.